- MENSA Trapezitarum seu Argentaria
- MENSA Trapezitarum seu Argentariamemoratur l. 19. ff. 1. de Institor. Dominus, qui servum institorem apud Mensam pecusniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam, idem per Libertum negotium exercuit. Notum enim, maiorem fere pecuniae numeratae partem habuisse Veteres in mensa vel depositam, pro occasione usuros et per partes erogaturos, vel ita traditam, ut alii foenori collocaretur aut ipsi Mensarii foeneratam haberent, quâ suô arbitriô uterentur, spem lucri sectantes. De qua illud accipiendum est apud Aur. Victorem: Cuius Procuratores cum provincias calumniis agitarent, adeo ut unus ex iis diceretur locupletissimum quemque ita convenire, quae habes ad Mensam? alter, unde habes? tertius pone quod habes? Non enim cepit Andr. Schottus, duae voces, inquiens, ad Mensam, non huc pertinent: relegandae igitur. Profecto huc pertinent, ut quae maxime, et relegan. di potius illi codices, qui omittunt. Erat enim locupletissimi cuiusque habere pecuniam ad Mensam. l. 47. ff. I. de Pactis: Ex ratione Mensae, quam mecum habuisti in hunc diem, ex contractibus plurimis, remanserunt apud me apud Mensammeam CCCLXXXVI. et usurae quae competierint. Et l. 20. de Institor. Habes penes mensam Patroni mei denarios mille. Saltem recordatus esset verbum Domini Καὶ διά τι οὐκ ἔδωκας τὸ ἀργυριόν μου ἐπὶ τὸν τράπεζαν; Quare non: dedisti pecuniam meam ad mensam? De Mensa eadem surrexit infeliciter homo doctissimus, in Appuleii Apolog. quâ narratur, Catonem scriptum reliquisse, Cum in Hispaniam proficisceretur, tres servos solos ex urbe duxisse, quum iam ad villam publicam venerat, parum visum, qui uteretur: iussisse duos pueros in foro de Mensa emi. Eos quinque in Hispaniam duxisse. De Mensa, inquit, quaerimus, quid sit, unde mancipia a mangonibus vendebantur? an catasta, in qua cretatis pedibus servi venibant? an in mensa subhastatio? an lapis, in quo praeco stabat, et praeconium faciebat? Schottus. Imo Mensa argentarii, ad quam homo locuples Cato haud dubie grandem pecuniam depositam vel foeneratam habebat: de huius scriptura mangonibus solvit: de hac rescripit argentum, quô servuli funt empti. Sic enim mavult Gronovius, quam cum Scipione Gentili, pecuniâ mutuô sumptâ apud Argentarios: quod credibile non sit, tam diligentem Patrem familiâs. et in parte bene lauta vel nihil habuisse ad Mensam, vel ob tantillum sumptum aes alienum fecisse. Aus. Popma. ad Caton. in Foro mensas publicas fuisse ait, a quibus non modô pecuniae numeratio, sed etiam rerum privatarum venditio fieret. Quae autem res illae? aut quae venditio? Imo, emere de Mensa, non est comparare, quod Mensa vendit, sed emere pecuniâ de Mensa perscriptâ. Sane Argentarii praeerant auctionibus: Sed hae nihil ad hunc loquendi modum. Abutitur etiam in hanc rem verbis Appuleii Met. l. 8. Erat quidam iuvenis satis corpulentus, ceraula doctissimus, collaticiâ stipe, de Mensa paratus. Ubi titubavit etiam eruditus Elmenhorstius, recte, scribens, a Scickerado observatum, Puerum de mensa dici. παῖδα τραπεζοποιὸν, seu τῆς πάσηςπερὶ τὰ συμπόσια παρασκευῆς ἐπιμελούμενον. Non enim puer vel Iuvenis de Mensa vocatur ille, sed iuvenis ille dicitur paratus de Mensa. Imitatio Catonis est: subest tamen sive catachresis quaedam, sive translatio. Nam proprie loquendo diversa sunt, nec de eodem dicuntur, Collaticiâ stirpe parari, et de Mensa parari. Sedquoniam ad Mensam Veteres pecuniam, habere solebant, Mensam appellat Appuleius pecuniam communem societatis, sive fisicos communes, quô, quid quisque mendicando corrasisset, in medium dabant. Et vero Mensa seu communis pecunia, tota constabat ex collaticia stipe, seu quas illis homines religiosi aliis alii, seu quas ipsi aeruscarores ab obviis exoratas eodem contulerant. Ita quod de communi pecunia mendicae istius societatis emebatur et de collaticia stipe est, de illorum quasi Mensa parabatur. Neque Mensa vendidit Iuvenem, ut volebat Ausonius, sed praebuit argentum, quo emptus est. Huiusmodi autem Trapezitarum seu argentariae Mensae exercitatores, Negotiatores dicebantur: quos â Mercatoribus separat Cicero pro Plancio, Negotiatoribus comis, Mercatoribus blandus. Proprie enim Negotiatio et de Mensa et Mensa scu Mensariis et de domo soenerantium: nec aut res ipsa per se inhonesta, aut hoc ei, quasi nimis honestum, parum aptum vocabulum. Sed de his infra: plura hanc in rem suppeditabit Ioh. Fred. Gronov. Observ. l. 4. c. 24. Infra voce Samaria; in Edicto Iustiniani περὶ ἀργυροπραττικῶν συναλλαγμάτων, Samaritas τῆς τραπέζης ὑπογραφεῖς, Mensa ministros dici, quod Negotiantibus id hominum genus operum praestaret, videbimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.